Studium Atheismi

SEGRETARIATUS PRO NON CREDENTIBUS

NOTA CIRCA STUDIUM ATHEISMI ET INSTITUTIONEM AD DIALOGUM CUM NON CREDENTIBUS HABENDUM


PROOEMIUM

1 - Ampliores rationes suscipiens de studiis ecclesiasticis novo aptioreque modo ex integro ordinandis ac de magis congrua formatione candidatis sacerdotii impertienda, Sacra Congregatio pro Institutione Catholica, in Instructione cui titulus «Ratio Fundamentalis Institutionis sacerdotalis», peculiare quoque momentum tribuit urgenti necessitati iuvenes mature informandi ad dialogum cum non credentibus atque diligentius considerandi, quod attinet sive ad docentes sive ad alumnos, progredientem atheismi vim et saecularizationem, quae in hominum nostrae aetatis consortionem inducuntur.

2 - Secretariatus pro non Credentibus cum Sacra Congregatione pro Institutione Catholica plane conspirat in hunc nisum renovandi studia ecclesiastica, quem postulationi et exspectationi hodiernae societatis plene congruere arbitratur; potissimum vero assentitur illi parti documenti eiusdem Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica, ubi speciali modo de atheismo et dialogo agitur.

3 - Rationem ipsam attingere nolens, qua statutum studiorum programma ad ipsum usum deducatur — hoc enim dumtaxat ad competentiam Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica et Conferentiarum Episcopalium pertinet — idem Secretariatus maxime expedire aestimat, ut momento insistat, quod, in studiis ecclesiasticis renovandis et clero formando, inest altius cognoscendis formis saecularizationi faventibus et atheis hodierni cultus humani, atque admodum responsabili praeparationi cleri ad dialogum cum non credentibus ineundum. Quapropter vehementer exoptat, ut Commissiones, quae a Conferentiis Episcopalibus instituentur ad conficiendam et necessitatibus dioecesium accommodandam Rationem Studiorum, ad suasiones respiciant, quae circa studium atheismi et formationem ad dialogum habendum, infra praebentur, singulis in casibus expendentes, quomodo ea consilia in regionibus propriis utilia evadant, atque ut diligenter ponderent alios aspectus, qui, utpote magis consentanei postulatis cuiusque regionum, in componenda Ratione Studiorum prae oculis sint habendi.

I. DE EXSISTENTIA ATHEISMI ET SAECULARIZATIONIS

4 - Ad hoc quod attinet, expedit imprimis recogitare saecularizationem et atheismi propagationem esse his temporibus factum quoddam reale in societate, quod paulatim vigescat non solum apud delectos homines doctrina ornatos, sed etiam in vulgo latissime pervagetur.

Atheismus, e multiplicibus variisque causis promanans, magis in dies diffunditur, altius agit radices, pugnacior redditur. In regionibus orientalibus, ubi ideologiis politicis ac socialibus alitur et imponitur, ipse id immensam hominum multitudinem, multo maiorem centies centenis milibus, pertinet atque populos et nationes amplius in dies subigit. In partibus vero occidentalibus, ubi eius fons maxime infectus neopositivismus et pragmatismus sunt, quaedam forma mentis evasit in dies validior et hodiernae culturae insita. Apud populos ad civilem cultum nitentes eodem modo apparere videtur, qui apud gentes occidentales et orientales viget, prout illi ad cultus humani gradum paulatim ascendunt, nationum proprium ad hunc iam pridem evectarum.

5 - Atheismus et saecularizatio universara hominum consortionem potentialiter permovent, illa parte non excepta, quae se magis proprie et ex traditione christianam profitetur.

Exsistentiam huius facti non amplius licet ignorari. Eam Concilium Vaticanum II illustravit quidem, ostendens eius causas, varias formas, remedia, quae adhiberi possunt ad christianam fidem animique culturam tuendam. Omnia etiam documenta pontificia et ecclesiastica, quae praeclarum illum eventum sunt subsecuta, non omiserunt, quominus mentes eo iugiter revocarent, eo consilio ut cunctos admonerent de gravi momento, quod ad futuram sortem totius generis humani haberet.

II. DE NECESSITATE CONGRUAM NOTITIAM HUIUS FACTI TRADENDI

6 - Quodsi eiusmodi consideratio vera est, quemadniodum videtur, sacri ordinis alumnis facultas detur oportet hoc factum penitus cognoscendi, ut instructi sint paratique ad occurrendum necessitatibus mundi, qui a Deo magis magisque licet abalienetur, nihilominus Deum ipsum sitit.

Definiri profecto nequit in omne tempus et modo pro omnibus pari, qua ratione haec candidatorum praeparatio peragatur. Genus enim saecularizationis et atlieismi pervagantis variatur pro populorum diversis cultus civilis formis ac temporibus. Quapropter varia methodologia sit oportet, quae usurpari debet ad apta comparanda instrumenta, quibus huic rei repugnetur, et ad clerum componendum, ut munera peculiaria, hac aetate sibi suscipienda, rite exsequi valeat.

Qui enim destinatur ad operandum inter homines civili cultu minus praeditos, non eadem ratione informandus est, quae in eo requiritur, qui inter opifices vel homines Studiorum Universitati addictos ideoque doctrinis excultos ministeriurn obibit. Sed uterque postulationes et interrogationes debet cognoscere, quae animum eius exagitant, quem alloquitur.

7 - Conferentiarum Episcopalium et Organorum institutioni praepositorum erit programmata studiorum dirigere et apparare secundum varia requisita regionum, suum cultum civilem habentium, et communitatum, in quibus munere suo funguntur. Praedictorum pariter Organorum erit, pro variis rerum adiunctis, statuere, utrum consideratio altiorque cognitio atheismi et saecularizationis hauriri expediat e peculiaribus doctrinae cursibus, an usitatis cursibus historiae, philosophiae, theologiae inserere.

Liquet tamen adulescentem clerum penitus conscium fieri debere gravitatis huius rei, atque congrue praeparari ad causas intellegendas, quae hominum genus ad atheismi formam magis magisque induendam adducant, ne quasi inermis inveniatur respectu huiusce facti, sed potius ut operam conferre valeat ad fidem christianam in mundo purificandam confirmandamque.

Ad haec quod spectat, sive cursus speciales de atheismo et saecularizatione, sive tractatus eorundem in varias disciplinas inserti, propria efficacia pollere possunt aut ea carere: omnia enim e studio ac diligentia pendent, quae, sive docentes sive alumni, in iis collocant, et ex ratione, qua speciales vel non speciales cursus cum postulatis et vitae humanae rebus congruunt, in quibus candidatus sacerdotii versabitur et operabitur. Paucis, in intellegenti iudicio docentium potius quam in studiorum programmate speciali vel generali positum est, ut praeparatio illa temporibus conveniens, quae in sacri ministerii tironibus hodie requiritur, feliciter eveniat aut parum prospere procedat[1].

8 - Affirmari quoque potest minoris momenti esse quaestionem de speciali tractatu atheismi et saecularizationis, necne. Id enim revera agitur, ut novus mentis habitus effingatur et sive studentes sive docentes vehementius conscii fiant huius causae humanae tam amplae, quae ad atheismum et saecularizationem in dies fit proclivior. Necessaria est formatio humanistica, ut aiunt, temporibus novis accommodatior, quae efficiat, ut sacerdos propius contingat hominem huius aetatis, qui, ut talis, semper gravioribus difficultatibus praepeditur, ne fidem accipiat.

Utilis hic cadit in rem consideratio quaedam. Videtur enim, post Concilium, propensio, saltem nonnullis in regionibus, invalescere, ex qua institutio philosophica candidatorum sacerdotii deminuatur ea mente, ut plus temporis et amplior locus tribantur studiis theologicis et personali inquisitioni scientificae. Quae propensio perquam periculosa esse videtur. Etenim ex formatione candidatorum sacerdotii, secundum hoc principium disposita, consequi potest, ut futuri sacerdotes ad disputandum cum credentibus dissidentibus, praesertim cum protestantibus, sint capaces, tamen inhabiles ad dialogum cum hominibus nostrae aetatis instituendum, qui non credunt.

Non solum itaque non minuenda est eruditio philosophica, sed etiam curandum, ut programma et institutio philosophica ad hominem potissimum dirigantur ad eiusque extremum problema, quo nempe quaeritur, utrum is rebus sensum transcendentibus pateat, necne. Hae igitur sunt quaestiones fundamentales, in quibus studia philosophica futuri sacerdotis vertantur oportet: Homo (anthropologia philosophica) et rationes humanae exsistentiae, in quibus indicia rerum sensum transcendentium appareant (in his maius in dies momentum obtinet historia). Notitia cultus humani hodie necessario postulatur, ut quis hominem ipsum possit cognoscere.

III. DE MARXISMO

9 - Ad Marxismum nominatim quod spectat, separatim est tractandum, non solum quia genus humanum late pervasit, ut supra significatum est, sed etiam quia peculiarem prorsus indolem prae se fert, sive quoad ipsam doctrinalem materiam philosophicam, politicam, socialem, sive quoad metodum, qua cultui humano et societati se inserere solet.

Formatio igitur candidatorum sacerdotii complecti debet notitiam quam fieri potest amplissimam et accuratissimam Marxismi. Quae quidem institutio comprehendat oportet non solum cognitionem satis plenam sententiarum conditorum Marxismi, Henrici C. Marx et Friderici Engels, ac seminum earum, quae in philosophia Georgii V. F. Hegel ac potissimum Ludovici A. Feuerbach continentur, sed etiam eas doctrinae illorum rnutationes, quae hac quidem aetate peculiare obtinent momentum: imprimis Marxismum-Leninismum, fundamentum scilicet doctrinale omnium motuum cominunlsticorum, cum iis, quae ex illo manarunl, rationibus (veluti Maoismo et Castrismo), varia placita et incepta revisionismi nomine insignia (hoc est communismum Iugoslavicum, conatus anno 1968 in Cecoslovachia susceptos, homines studiosos, ut Rogerum Garaudy, Georgium Lukacz, Ernestum Bloch ...), ac demum motus neomarxisticos, veluti Marxismum structuralisticum Ludovici Althusser, «scholam Francofurtensem» et Heribertum Marcuse, unde multa hauserunt motus iuveniles «novarum partium sinistrarum», quorum ideologia non est certis finibus circumscripta.

Quae quidem cognitio non ita coartanda est, ut solum atheismum comprehendat, qui in Marxiana doctrina continetur, eiusque philosophiam materialismo infectam, sed latius excurrens totum corpus doctrinarum Marxismi-Leninismi, etiam eas, quae ad rem socialem et politicam pertinent, attingat. Ipsarum enim cognitio doctrinarum politicarum summopere necessaria est ad dialogum cum communistis instituendum. Dialogus autem, praecipue publicus et qui de socianda opera agit[2], illis semper est causa quaedam politica; cum igitur huiusmodi sit, dialogus a communistis semper cuidam systemati doctrinarum politicarum inseritur et magnae illi dimicandi rationi inservit, a Lenin inductae, quae ad dominationem adipiscendam contendit, foedere cum aliis partibus politicis inito. Ut vero iudicari possit de opportunitate socium se praebendi, atque ut vitetur, ne quis socius fiat quin id velit vel sciat, omnino opus est pugnandi artem et singularia consilia communistarum pernoscere. Haec necessitas aetate nostra etiam magis urgetur, quae e dialogo peculiarem indolem accepit.

IV. DE SAECULARIZATIONE

10 - Quod ad implicatam quaestionem de saecularizatione pertinet et ad eam in studiorum curriculum candidatorum sacerdotii includendam, revocari possunt, ex parte, ea, quae de atheismo universe ac de Marxismo specialiter sunt dicta. Quaestio de saecularizatione differt quidem a quaestione de atheismi introductione, sed cum problemate ad atheismum spectante quodammodo coniungitur.

Verumtamen est animadvertendum in saecularizatione duplicem vim inesse, quatenus, una cum nonnullis aspectibus negativis, etiam aspectus positivos exhibeat, qui momentum possint habere ad rem pastoralem novis temporibus accommodandam; praeterea distinguendum sane est congruenter inter saecularizationem, prout est factum, et saecularismum, prout est ideologia.

Sunt autem potius perspicienda multiplicia elementa saecularizationis eorumque per postrema quattuor saecula gradatim factus processus in sua luce collocandus, quam annitendum, ut theoria de ea condatur ac proponatur.

Imparem institutionem ad historiam et humanum cultum esse in clero quandoque animadvertitur. Hoc ipsum causa esse videtur, cur inferiorem ipse se quodammodo sentiat respectu hodiernae hominum consortionis. Differentia inter copiosam institutionem historicam, quae in laicorum Universitatibus studentibus traditur, et exiguitatem, qua eruditio sacri ordinis alumnorum nonnumquam in Seminariis ex hac parte laborat, efficit, ut hi animo haud paululum se demittant. Candidati sacerdotii mundum nostrae aetatis intellegere profecto non valent, nisi probe norint quomodo ipse historico progressu sit conformatus. Unumquodque cogitatum in vitam transfertur, vita vero in historia instauratur. Ipsae Ecclesiae praeceptiones ad rem socialem attinentes non intelleguntur, nisi ad tempora et experientias referuntur, in quibus enuntiatae sunt.

V. DE DIALOGO

11 - Ad istitutionem demum dialogi faciendi quod spectat, non quidem peculiares cursus sunt necessario instituendi, sed potius et imprimis assuefaciendi alumni in mentis habitum apertum et promptum cuivis collocutori; agitur enim de forma vel genere vitae, quod oportet vivere et perfectius reddere in quolibet ordine et quovis tempore humanae experientiae.

Est autem schola sedes aptissima, ubi necessitudo inter magistrum ac discipulos, etiam, ac quidem potissimum, extra praelectiones, augescere et perfici potest. Sacri ministerii candidati, una cum docentibus, officio se teneri sciant veritatem diligentissime inquirendi, opiniones aliter sentientium reverenter aestimandi, de collocutorum doctrinae placitis censuram faciendi potius ex interna critica ratione, proprias sententias cum aliorum opinationibus animo sereno et sine sui studio conferendi, quamvis hae secundum cogitandi modum personalem vel ex Revelatione haustum paulum vel nullatenus videantur posse probari.

Haec vero forma mentis in candidatis institutione tantum doctrinali et theoretica imprimi profecto nequit, licet fatendum sit cursum specialem de hac re utilissimum evadere posse. Ea enim potissimum e continua experientia, vivendo comparata, exoritur.

Dialogus difficultates et pericula non levia, uti patet, secum fert. Quas quidem candidatus noscere debet, praevenire, devitare. Oportet fugiatur mediocritas atque subita et fortuita rei tractatio. Necesse autem est candidatus solido fundamento doctrinae theologicae et imprimis philosophicae praeditus sit, ne quasi inermis mundo saecularizato et in atheismum delapso occurrat.

Dignoscatur oportet, utrum dialogus revera fieri possit, an, e contrario, rei politicae dumtaxat inserviat, utpote effectus aperte vel occulte instrumentum ad consequendos fines, qui prorsus alieni sint ab inquisitione veritatis et a mutuae necessitudinis studio. Hoc peculiari modo prae oculis est habendum, cum de publico agitur dialogo, qui cum hominibus communisrnum profitentibus instauratur, sive sit theoreticus sive practicus, id est ad operam sociandam spectans.

Dialogus ne fiat quidam, uti dicunt, « mythos », quatenus falsa fovetur opinio, ex qua quis arbitretur eiusdem ope se expeditam facultatem habere omnia comprehendendi, omnia solvendi, sive problemata extenuando sive responsiones aptas antea concinnando. Procul dubio solutiones omnium quaestionum nequeunt semper et ubique esse in promptu, neque dialogus eas ex integro suppeditare valet.

Datum Romae, ex aedibus Secretariatus pro non Credentibus, die x mensis iulii, anno MCMLXX.


[1] Cum vero aliquis reapse definire velit, qui cursus de atheismo sint instituendi aut cui disciplinae, quae tradatur, nectendi, titubatio quaedam profecto suboritur. Fieri enim non potest, ut una solutio, ad omnes casus pertinens, statuatur. Quaecumque autem solutio accipitur, in ea semper aliquid positivum et negativum quippe invenitur. Ad ea igitur quod attinet, hic quaestionum ordo, tantummodo exempli causa, proponitur:

— Origo historica atheismi horum temporum.

—Atheismus in philosophia hodierna (id est in idealismo, marxismo, exsistentialismo, neopositivismo...)

— Atheismus in litteris et artibus.

— Atheismus et problema de cognitione Dei.

— Atheismus et disciplinae naturales (problema de origine mundi, de vita et homine).

— Atheismus et problema de humanis valoribus (huc pertinent: res moralis, ius, vita oeconomica et socialis, problema de malo et morte ...).

— Atheismus ut problema theologicum (theologia atheismi, possibilitas atheismi, religiositas implicita, incredulitas credentium ...)

— Historia religionum respectu problematis de atheismo (problema de atheismo primitivo, de populis atheis ...)

— Sociologia, psychologia et paedagogia respectu problematis de atheismo.

— Atheismus ut ratio credendi et pseudoreligio.

— Atheismus militans.

— Actio christiana in mundo, quem atheismus pervagatur (pro blema de dialogo, cooperatio inter christianos et atheos, oecumenismus et atheismus, institutio sacerdotalis ad occurrendum mundo atheo...).

Quod autem hasce quaestiones contingit, intra fines studiorum programmatum apte inserendas, iisdem locus quasi naturalis tribui posse videtur in his tradendis disciplinis: Historia philosophiae, Philosophia religionis, Philosophia moralis, Philosophia cultus humani, Sociologia, Anthropologia philosophica et theologica, et, quoad Theologiam, in Theologia fundamentali (de Revelatione) et in tractatibus de Deo Uno, de Fide, de Gratia.

In formatione specializata, sive indolis pastoralis sive indolis scientificae, peculiares cursus institui possunt, quemadmodum in «Ratione Fundamentali Institutionis sacerdotalis», nn. 83 et 85, cavetur.

[2] Cfr. Doc. De dialogo cum non credentibus, Typis Polyglottis Vaticanis 1968.